Age ergo somniemus, nec particularia
ista vera sint, nos oculos aperire, caput movere, manus extendere,
nec forte etiam nos habere tales manus, nec tale totum corpus;
tamen profecto fatendum est visa per quietem esse veluti quasdam
pictas imagines, quae non nisi ad similitudinem rerum verarum
fingi potuerunt; ideoque saltem generalia haec, oculos, caput,
manus, totumque corpus, res quasdam non imaginarias, sed veras
existere. Nam sane pictores ipsi, ne tum qui[20]dem, cùm
Sirenas & Satyriscos maxime inusitatis formis fingere student,
naturas omni ex parte novas iis possunt assignare, sed tantummodo
diversorum animalium membra permiscent; vel si forte aliquid excogitent
adeo novum, ut nihil omnino ei simile fuerit visum, atque ita
plane fictitium sit & falsum, certe tamen ad minimum veri
colores esse debent, ex quibus illud componant.
Nec dispari ratione, quamvis etiam generalia
haec, oculi, caput, manus, & similia, imaginaria esse possent,
necessario tamen saltem alia quaedam adhuc magis simplicia &
universalia vera esse fatendum est, ex quibus tanquam coloribus
veris omnes istae, seu verae, seu falsae, quae in cogitatione
nostrâ sunt, rerum imagines effinguntur
|